- FLETUS
- FLETUSa flendo est. Est autem flere, quasi lacrimis fluere, h e. ubertim flere; sict plorare, cum voce; lugere, cum aliquibus dictis miserabilibus flere; maerere vero, cum silentio dolere: quae ta men haud raro miscentur. Est autem Fletus prima nascentium vox. Unde apud Georg. Palamum Orat. 1. eleganter Anima accusatcorpus, et se eo contineri, et stringi in ipso matris utero queritut, nee liberari, dum in lucem prodit, sed oriri hinc eiviatus natalitis canti bus ex adverso respondentes, et undiqueve devincientes fascias, et cunabulorum vincula, sepulchralibus ligamentis cognata. Ε᾿ντεῦθεν, inquiens, καὶ κλαυθμυρισμοὶ τῶ γενεθλίων ἀσμᾴτων ἀντίφθογγοι καὶ περισφίγγουσαι ταινίαι καὶ κειρίαι ςπαργάνων συγγενεῖς. Quem lucum de canribus ἀντιφθόγγοις optime, ex num mo Antonini Pii, cuius aversa in parte Faustinae partus videtur, sub specie matris Ideae, cum Tympanistis et Tibicinibus, explicat Gibetrus Cuper. ohservat. l. 2. c. 9. Imo uti nato infante, parentum aliorumqueve laetitia apud plerasqueve gentes, ita ploratus apud nounullas nascentim fletui sosiatur, ob tristia illa miferae vitae exordia. Unde non nasci optimum iudicavit multorum consensus. Thraces certe natales hominum flebant, nec sine cerimoniis. Recensnamqueve natum circumsedentes fletu atqueve lacrimis prosequebantur, commemorantes, quor et quantae illi, hanc vitam ingressuro, clades atqueve calamitates essenn subeundae, uti testis est Herod. l. 3. Vide quoqueve Solin. c. 10. et Valer. Max. l. 2. c. 1. Contra hominem defunctum cantu, et tripudiis efterebant, Causianorum ritu, a quibus tibiarum ritus in funeribus fluxit: cum reliqui mortales suos hinc dicedentes fletu consucverint comitari. Inprimis postquam humata cadavera: quod ultimum officium, vocat vet. Scholiastes Statii Theb. l. 12. v. 454. ubi de Polynicisexquiis. Unde et Virg. Aen. l. XI. v. 372.——— inhumata, instetaqueve turba.Quo cum parentes proximiqueve, ut aequum est, nequeve sine planctu, et pectoris laceratione, tum insuper praeficae huic fini olim adhibitae, defungebantur, tam prodigae lacrimatum, ut vasa quoqueve hinc lacrimatoria dicta, salso hoc latice replerentur etc. Vide passim, ubi de rebus ad Cadaverum curam, et Funus pertinentibus. De fletu vero inter exercitamenta Vett. infra Vociferatio: de mulierum in sacris Adonidis, nec non in Thesmophoriis, vide suo loco: at plura hanc in rem apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 47.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.